Papyri.info

sign in

p.ital.1.12 = chla.25.791


DDbDP transcription: p.ital.1.12 [xml]

AD 491 Ravenna
[Reprinted from: chla.25.791] ChLA 25 791

1
[- ca.70 -] ẹt pṛ[- ca.90 -]
[- ca.60 -] de praesenti interr[o]gare dignemini, si patrono n[ostro   ̣  ̣  ̣ chartulam donationis feci - ca.30 -]
[- ca.60 -] gestis g(ra)v(itatis) v(estrae) voluerit a[ll]egari, aut quam habeat vo[luntatem, his actis non moretur edicere].
[- ca.60 - recitet]ur. c(um)q(ue) t(radita), et recitatum est: domị[no sancto et beatissimo papa(*) Iohanne Maria sp(ectabilis) f(emina) et - ca.20 -]
5[- ca.60 - hu]ṃilitas fusis praecibus(*) supplicạviṭ, ut intra b[asilicam Sancti Laurenti   ̣  ̣ cum locum nobis ubi corpuscula nostra requiescerent]
[- ca.60 - no]n negasse(*), in cuius conlati(*) beneficii vicissitudin[em casam iuris nostri cui vocabulum est Domicilium in Corneliensi]
[- ca.60 -] ụsumfructum diem vitae nostrae venerabili ecḷ[esiae](*) [civitatis Ravennatis cui vestra praesidet beatitudo - ca.10 -]
[- ca.60 -] firmitatem conscribtam(*) suscribtam(*), quae ḍ[on  ̣  ̣a][  ̣  ̣on  ̣  ̣ fuerit legibus allegata - ca.25 -]
[- ca.60 -]ị prediique(*) conlati(*) haṇc scribturam(*) [meo nomine emittendam per quam praefatae sanctae- ca.20 -]
10[- ca.65 -]ṃ iure firmạ[  ̣  ̣  ̣  ̣  ̣  ̣  ̣  ̣ mani]f̣esto praẹ[  ̣  ̣ domini - ca.45 -]
2
[ -ca.?- post obitum verum meum factura cor  ̣  ̣  ̣a][  ̣ tradenda   ̣  ̣  ̣]
[praedium quạḷ  ̣  ̣  ̣  ̣  ̣  ̣ tempore futuro   ̣  ̣  ̣  ̣  ̣  ̣  ̣  ̣ dolum malum huic donationi abesse afuturumque esse promitto sub ini  ̣  ̣ae legis habita mentione quae firmandis inserta donatio-
nibus   ̣  ̣  ̣  ̣um habet nominaṭau  ̣  ̣  ̣i indita- ca.12 - actis chartulam Iovino noto meo scribendam dictavi cuique quia ignoro litteras signum feci ad quod Castorium v(irum) c(larissimum) carum meum ut pro me]
[suscriberet](*) [conrogavi](*) [nobiles quoque viros qui suas suscriptiones](*) [dignanter adnectant](*) [pari supplicatione poposco stipulantique tibi vir beatissime pater et papa Iohannes spopondi ego qui supra Maria sp(ectabilis) f(emina)]
5[et ob iuris Ecclesiae perpetem](*) [firmitatem cum hanc chartulam allegare placuerit gestis municipalibus mea prosecutio subsequatur. actum Ravennae sub die quartononas Ianuarias p(ost) c(onsulatum) Flavi Fausti iunioris v(iri) c(larissimi) cons(ularis)]
[signum Mariae sp(ectabilis) f(eminae) s(upra)s(criptae) donatricis. Flavius Castorius v(ir) c(larissimus) huic donationi rogante Maria sp(ectabili) f(emina) ipsa praesente ad signum eius pro ea suscribsi](*) [suscribtio](*) [testium Flavius Gregorius v(ir) c(larissimus) huic donationi]
[rogante Maria sp(ectabilis) f(emina) ipsa praesente testis suscribsi](*). [Flavius Hilarus v(ir) d(evotus) scrin(iarius) s(a)c(rarum) l(argitionum)huic donationi rogante Maria sp(ectabili) f(emina) ipsa praesente testis suscribsi](*). [Flavius Severus v(ir) h(onestus) argentarius]
[huic donationi rogante Maria sp(ectabili) f(emina) ipsa praesente testis suscribsi](*).
[q(uinquenna)l(is) d(ixit): quod lectum est actis indetur et adi. audit praesens Maria sp(ectabilis) f(emina) quid defensores sancti ac venerabilis viri iohannis ep(iscopi) huiusce urbis fuerint prosecuti vel quid textus epistulae]
10[donationis contineat et ideo quid ad haec dicit Maria sp(ectabilis) f(emina) d(onatrix): ego hanc epistulam donationis Iobino noto meo scribendam dictavi in qua subter manu mea signum feci et Castorium v(irum) c(larissimum) rogavi ut pro]
[me suscriberet](*) [ubi dono contuli sancto ac venerabili Iohanni ep(iscopi) huiusce urvis](*) [quoniam antea vivo marito meo de ac ipsa casa scribturam](*) [feceramus](*) [sed quia morte praeventus ut eam minime potuimus allegare nunc necesse mihi fuit ut epistulam nomini meo facerem ubi ei dono contuli casam iuris mei cui vocabulum est Domicilium in Corneliensi territorio constituta cum omni iure suo omnibusque]
[ad se pertinentibus retento mihi usufructu in diae(*) vitae meae   ̣  ̣  ̣  ̣coiụm casam donavimus ut nobis beatitudo ipsius locum dare dignaretur intra basilicam Sancti Laurenti ubi corpuscula]
[nostra requiescerent -ca.?- ]
3
[q(uinquenna)l(is) d(ixit): plena est responsio Mariae sp(ectabilis) f(eminae) de facta a se epistula donationis casae s(upra)s(criptae) nunc quid amplius fieri desideratur.]
[dd(efensores)](*) [s(an)c(t)ae Eccl(esiae) catholicae civitatis Rav(ennatis) dd(ixerunt)](*): [petimus ut gesta nobis edi iubeatis ex more. Flavius Proiectus]
[q(uinquenna)l(is) et iterum Mag(istratus) d(ixit): ut petistis gesta edentur ex more.]
[Flavius Rusticus v(ir) h(onestus) pro filio meo Proiecto q(uinquenna)l(i) et iterum mag(istratu) gesta aput](*) [eum habita recognovi].

Apparatus


^ 1.4. l. papae
^ 1.5. l. precibus
^ 1.6. l. negavisse
^ 1.6. l. collati
^ 1.7. l. ecclesiae
^ 1.8. l. conscriptam
^ 1.8. l. subscriptam
^ 1.9. l. praediique
^ 1.9. l. collati
^ 1.9. l. scripturam
^ 2.4. l. subscriberet
^ 2.4. l. corrogavi
^ 2.4. l. [subscriptiones]
^ 2.4. l. [annectant]
^ 2.5. l. [perpetuam]
^ 2.6. l. [subscripsi]
^ 2.6. l. subscriptio
^ 2.7. l. [subscripsi]
^ 2.7. l. [subscripsi]
^ 2.8. l. [subscripsi]
^ 2.11. l. [subscriberet]
^ 2.11. l. [urbis]
^ 2.11. l. [scripturam]
^ 2.11. l. fecerimus
^ 2.12. l. die
^ 3.2. l. [d(efensores)]
^ 3.2. l. [d(ixerunt)]
^ 3.4. l. [apud]

Editorial History; All History; (detailed)

Creative Commons License © Duke Databank of Documentary Papyri. This work is licensed under a Creative Commons Attribution 3.0 License.

DDbDP transcription: chla.29.880 [xml]

AD 553 Ravenna
[Reprinted from: p.ital.1.13] P.Ital. 1,13

1a-- -- -- -- -- -- -- -- -- --
1aṭraḍo ma[ncipo]q̣[ue   ̣  ̣  ̣  ̣  ̣  ̣  ̣  ̣] q̣(uon)[d(am) ∶ aderit, glo-]
[r]ị[o]ṣẹ rec̣ọrdaṭiọnis patris mei, argenti libras
quinquaginta : in reditibus solidos centum ,
id est massae ∶ Firmidianae ∶ territorio Urbi-
ṇati ∶ et ∶ [  ̣  ̣  ̣  ̣]lianae ∶ territorio Lucense
5constitutarum(*) uncias senas, idest earum massarum me-
diam quantitatem cum omni instructo instru-
mentoque suo omnibusque ad se pertinentibụs,
cum adti[guis](*) cọlonicis subsequentibusque suis,
finibus, terminis, servitutibusque earum, cum
10mancipiis, quae in designatis massis esse nos-
cuntur, et, sị q̣ụa tempore hoc barbarici ex eisdem
lapsa repperiri potuerint, tenendi, per huius meae
paginam largitatis dominos et procuratores(*) vos in re
vestra instituens, et revocandi damus licentiam.
15in ornatu ∶ pariter conferimus, et veste, solidos
quinquaginta , ut a praesenti diae integra(*) domi-
nii potestatem habentes, in ịụra vestrae
beatitudinis vindicetis; quae mihi obvenerunt
ex successione ∶ Aderit, gl(oriosae) r(ecordationis), pạtris mei, cuius eti-
20am hoc me perfecisse mandato(*) manifeste
profiteor. ex quibus rebus s(upra)s(crip)tis ∶ Ademunt,
qui et Andreas appellatur, naturali q(uon)d(am) patris
mei, argenti libras quindecim ιε, massarum
s(upra)s(crip)tarum uncias singulas semis cum omnibus
25ad se pertinentibus, in ọrnaṭụ vel veste solidos
quinquaginta ∶ nihilominus conferatis
titulo largitatis ∶ contra quam donationem nul-
lo tempore nullaque ratione ∶ me, posteros
successoresque meos venturos esse polliceor,
30invocato tremendi ∶ diem iudicii, et salutem in-
victissimi principis obtestans Romanum
gubernantis imperium, praecipuae(*) cum haec
ex̣ mandatọ patris perficerim(*) et defensione
adque(*) solaciis vestris me contineri non sit am-
35biguum, ut et tuitionem(*) vestra{m} adversus
violentus inpetos(*) nobis etiam tempore futuro
praestitur(*). ergo, quae tradenda erant, tradidimus,
quae mancipanda erant, mancipavimus.
huic tam legaliter pefecte(*) donationi d(o)l(um) m(alum)
40abesse afuturumque esse promittimus; quarụm
rerum s(upra)s(crip)tarum triginta dierum ususfructus
est nobis pro traditionis sollemnitate retentio.
gestis etiam, quibus volueritis, allegandi
liberum ex nostra permissionae(*), nostrum ulte-
45rius minime requirentes consensu sumatis
arbitrium: promittentes quoque, si necessa-
rium fuerit, inter acta praebetura responsum,
quaeạdmodum et in praesenti curialibus
huiusce urbis sum professa. quam largitatem
50omni iuris soliditate et maturo firmatam con-
silio Severo for(ensi) civ(itatis) Rav(ennatis) scribendam dictavi,
cui propriae manus tam ego quam Filithanc,
vir subl(imis), iugalis meus, propter ignorantiam
litterarum signa inpraessimus(*), et testibus optuli(*)
55suscribendam(*): stipulationis et sponsionis
robore confirmatam vobis, beatissimis archi-
episc(opis) actoribusque vestris, coram suscriben-
tibus(*) tradidi imp(erii) dom(ini) n(ostri) Iustiniano anno
vicensimo septimo, sub d(ie) prid(ie) Nonar(um) Aprilium,
60duodecies p(ost) c(onsulatum) Basili Iun(ioris) v(iri) c(larissimi). actum Ravenna
in domo iuris iugalis donatricis, ind(ictione) prima.
signum † Ranilonis, subl(imis) f(eminae), s(upra)s(criptae) donatricịṣ.
signum † Felithanc, v(i)r(i) subl(imis), iugal(is) s(upra)s(crip)tae,
quae ego Severus for(ensis) inclusi.
65† Laurentius, v(ir) s(pectabilis), huic donationi rogatus a Ranilone, subl(imi) f(emina), donatrice, eius[que]
iugale Felethanc, subl(imi) v(iro), quibus me presente relicta(*) est, e[t]
[sig]ṇa fecerunt, testis suscribsi(*), et me presente(*) est tradita donatio.
† Arborius, v(ir) c(larissimus), huic donationi rogatus a Ranilone, s(u)bl(imi) f(emina), donatrice, eiusquae(*) iugale
Filitḥanc, subl(imi) v(iro), quibus me praesente relicta(*) est, et signạ fecirent(*),
70testis suscribsi(*), et me praesente eṣt
tradita donatio.
† Bassus, v(ir) c(larissimus), huic donationi rogatus a Ranilone, subl(imi) f(emina), donatrice, eius-
que iugale Felithanc, subl(imi) v(iro), quibus me praesente relicta(*) est,
et signa fecerunt, testis suscribsi(*), et me praesente est
75tradita donatio. ego Bassus, v(ir) c(larissimus), suscribsi(*).
† Amantius, v(ir) s(pectabilis), huic donationi rogatus a ranilione(*), subl(imi) f(emina), donatrice, eiusquae(*)
iugale Felithanc subl(imi) v(iro), quibus me presente relicta(*) ẹṣṭ, et signa fecerunt,
testes suscribsi(*), et me praesente est tradita donatio.
† ẹg̣o [  ̣  ̣  ̣  ̣  ̣  ̣  ̣  ̣] huic donationi rogatus a Ranilone, sub(limi) f(emina), donạṭrice, eiusque iugal[e]
80[Fe]lị[t]ḥạṇ[c, su]ḅḷ(imi) [v(iro)], quibus me p̣ṛaesente relicta(*) eṣt, eṭ ṣịg̣[n]a fecerunt,
testis suscribsi(*), eṭ ṃe praesente esṭ trạdịṭạ donatio.
ego Severus for(ensis), scribtor(*), hanc donationem perfec̣ṭ[a]ṃ
et conpletam(*) absolvi die et duodec(ies) p(ost) c(onsulatum) s(upra)s(crip)ṭọ.

Apparatus


^ 5. corr. ex constitutir
^ 8. l. attiguis
^ 13. corr. ex procuracres
^ 16. l. die integram
^ 20. corr. ex mandatu
^ 32. l. praecipue
^ 33. l. perfecerim
^ 34. l. atque
^ 35. corr. ex tuitiom, l. tuitio
^ 36. l. violentos impetus
^ 37. l. praestetur
^ 39. l. perfectae
^ 44. l. permissione
^ 54. l. impressimus
^ 54. l. obtuli
^ 55. l. subscribendam
^ 57-58. l. subscriben|tibus
^ 66. l. praesente relecta
^ 67. l. subscripsi
^ 67. l. praesente
^ 68. l. eiusque
^ 69. l. relecta
^ 69. l. fecerunt
^ 70. l. subscripsi
^ 73. l. relecta
^ 74. l. subscripsi
^ 75. l. subscripsi
^ 76. l. Ranilone
^ 76. l. eiusque
^ 77. l. praesente relecta
^ 78. l. testis subscripsi
^ 80. l. relecta
^ 81. l. subscripsi
^ 82. l. scriptor
^ 83. l. completam

Editorial History; All History; (detailed)

Creative Commons License © Duke Databank of Documentary Papyri. This work is licensed under a Creative Commons Attribution 3.0 License.

DDbDP transcription: p.ital.1.13 [xml]

AD491 Ravenna
[Reprinted from: chla.25.791] ChLA25,791
[Reprinted in: chla.29.880] ChLA 29,880

Editorial History; All History; (detailed)

Creative Commons License © Duke Databank of Documentary Papyri. This work is licensed under a Creative Commons Attribution 3.0 License.